| Equus. Hunc Aratus et alii complures Pe- | 2.18.1.1 |
| gasum, Neptuni et Medusae Gorgonis filium dixe- | |
| runt; qui in Helicone Boeotiae monte ungula feriens | |
| saxum, fontem aperuit, qui ex eius nomine Hippo- | |
| crene est appellatus. Alii dicunt, quo tempore Belle- | 5 |
| rophontes ad Proetum Abantis filium, Argiuorum | |
| regem, deuenerit, Antiam regis uxorem hospitis | |
| amore inductam, petisse ab eo uti sibi copiam faceret, | |
| promittens ei coniugis regnum. Quae, cum inpetrare | |
| non potuisset, uerita ne se ad regem criminaretur, | 10 |
| occupat: eum sibi uim adferre uoluisse Proeto dicit. | |
| Qui quod eum dilexerat, noluit ipse supplicium su- | |
| mere, sed quod ei [Pegasum] equum esse sciebat, mit- | |
| tit eum ad Iobatem, Antiae patrem, quam alii Sthe- | |
| noboeam dixerunt, ut ille filiae pudicitiam defendens, | 15 |
| Bellerophontem obiceret Chimaerae, quae eo tempore | |
| Lyciorum agros flamma uastabat. Vnde uictor profu- | |
| giens, post fontis inuentionem cum ad caelum con- | |
| tenderet euolare neque longe abesset, despiciens ad | |
| terram, timore permotus decidit ibique perisse dici- | 20 |
| tur. Equus autem subuolasse et inter sidera ab Ioue | |
| constitutus existimatur. Alii non criminatum ab | |
| Antia, sed ne saepius audiret quod nollet, aut preci- | |
| bus eius moueretur, profugisse Argis dixerunt. | |
| Euripides autem in Melanippa Hippen, Chi- | 2.1 |
| ronis centauri filiam, Thet<i>n antea appellatam dicit. | |
| Quae cum aleretur in monte Pelio et studium in ue- | |
| nando maximum haberet, quodam tempore ab Aeolo, | |
| Hellenis filio, Iouis nepote, persuasam concepisse; | 5 |
| cumque iam partus adpropinquaret, profugisse in | |
| siluam, ne patri, cum uirginem speraret, nepotem | |
| procreasse uideretur. Itaque cum parens eam per- | |
| sequeretur, dicitur petisse a deorum potestate ne | |
| pariens a parente conspiceretur. Quae deorum uolun- | 10 |
| tate, postquam peperit, in equam conuersa, inter | |
| astra constituta. | |
| Nonnulli eam uatem dixerunt fuisse; sed quod | 3.1 |
| deorum consilia hominibus sit enuntiare solita, in | |
| equam esse conuersam. Callimachus autem ait, quod | |
| desierit uenari et colere Dianam, in quam supra spe- | |
| ciem diximus eam Dianam conuertisse. Haec dicitur | 5 |
| etiam hac re non esse in conspectu Centauri, quem | |
| Chirona esse nonnulli dixerunt, et etiam dimidia | |
| apparere, quod noluerit sciri se feminam esse. |