| Pisces. Diognetus Erythraeus ait quodam | 2.30.1.1 |
| tempore Venerem cum Cupidine filio in Syriam ad | |
| flumen Euphraten uenisse. Eodem loco repente Ty- | |
| phona, de quo supra diximus, adparuisse; Venerem | |
| autem cum filio in flumen se proiecisse et ibi figuram | 5 |
| piscium forma mutasse: quo facto, periculo esse libe- | |
| ratos. Itaque postea Syros, qui in his locis sunt | |
| proximi, destitisse pisces esitare, quod uereantur eos | |
| capere, ne simili causa aut deorum praesidia inpu- | |
| gnare uideantur, aut eos ipsos captare. Eratosthenes | 10 |
| autem ex eo pisce natos hos dicit, de quo posterius | |
| dicemus. |