Aquarius. Hunc complures Ganymedem esse 2.29.1.1
dixerunt, quem Iuppiter propter pulchritudinem
corporis ereptum parentibus, deorum ministrum
fecisse existimatur. Itaque ostenditur ut aquam ali-
quo infundens. Hegesianax autem Deucalion<a> dicit 5
esse, quod eo regnante tanta uis aquae se de caelo pro-
fuderit, ut cataclysmus factus esse diceretur. Eubu-
lus autem Cecropem demonstrat esse, antiquitatem
generis commemorans et ostendens, antequam uinum
traditum sit hominibus, aqua in sacrificiis deorum 10
usos esse, et ante Cecropem regnasse quam uinum sit
inuentum.
MCP server: latin-mcp.packhum.org