| Capricornus. Huius effigies similis est Aegi- | 2.28.1.1 |
| pani. Quem Iuppiter, quod cum eo erat nutritus, in | |
| sideribus esse uoluit, ut capram nutricem, de qua | |
| ante diximus. Hic etiam dicitur, cum Iuppiter Tita- | |
| nas obpugnaret, primus obiecisse hostibus timorem | 5 |
| qui πανικός appellatur, ut ait Eratosthenes. Hac | |
| etiam de causa eius inferiorem partem piscis esse for- | |
| matione, et quod muricibus hostes sit iaculatus pro | |
| lapidum iactatione. Aegyptii autem sacerdotes et | |
| nonnulli dicunt poetae, cum complures dei Aegyp- | 10 |
| to conuenissent, repente peruenisse eodem Ty- | |
| phona, acerrimum giganta et maxime deorum hos- | |
| tem. Quo timore permotos in alias figuras se conuer- | |
| tisse; Mercurium factum esse ibim, Apollinem au- | |
| tem, quae Threicia auis uocatur, Dianam aeluro si- | 15 |
| mulatam. Quibus de causis Aegyptios ea genera | |
| uiolari non sinere demonstrant, quod deorum ima- | |
| gines dicantur. Eodem tempore Pana dicunt in flu- | |
| men se deiecisse et posteriorem partem corporis effi- | |
| giem piscis, alteram autem hirci fecisse et ita a Ty- | 20 |
| phone profugisse. Cuius cogitatum Iouem admiratum | |
| inter sidera effigiem eius fixisse. |