| Sagittarius. Hunc complures centaurum esse | 2.27.1.1 |
| dixerunt; alii autem hac de causa negauerunt, quod | |
| nemo centaurus sagittis sit usus. Hic autem quaeritur | |
| cur equinis cruribus sit deformatus et caudam habeat | |
| ut satyri. Dicunt enim nonnulli hunc esse Crotum no- | 5 |
| mine, Euphemes Musarum nutricis filium. Vt ait So- | |
| s<i>theus tragoediarum scriptor, eum domicilium in | |
| monte Helicone habuisse et cum Musis solitum de- | |
| lectari, nonnumquam etiam studio uenationis exer- | |
| ceri. Itaque pro merita diligentia magnam laudem | 10 |
| adsecutum; nam et celerrimum in siluis et acutissi- | |
| mum in Musis factum esse. Pro quo studio illius pe- | |
| tisse Musas ab Ioue ut in aliquo astrorum numero | |
| deformaretur. Itaque Iouem fecisse; <a>t cum omnia | |
| illius artificia uno corpore uellet significare, crura | 15 |
| eius equina fecisse, quod equo multum sit usus; et | |
| sagittas adiunxisse, ut ex his et acumen et celeritas | |
| esse uideretur. Caudam satyricam in corpore fixisse, | |
| quod iam non minus hoc [Croto] Musae, quam Liber | |
| Satyris sit delectatus. Ante huius pedes stellae sunt | 20 |
| paucae [et] in rotundo deformatae; quam coronam | |
| eius ut ludentis abiectam nonnulli dixerunt. |