| Scorpius. Hic propter magnitudinem mem- | 2.26.1.1 |
| brorum in duo signa diuiditur, quorum unius effi- | |
| giem nostri Libram dixerunt. Sed omnino totum si- | |
| gnum hac de causa statutum existimatur, quod Orion | |
| cum uenaretur, et in eo exercitatissimum se esse con- | 5 |
| fideret, dixisse etiam Dianae et Latonae se omnia, | |
| quae ex terra oriantur, interficere ualere. Quare Ter- | |
| ram permotam scorpionem misisse, qui eum interfi- | |
| ceret, demonstratur. Iouem autem utriusque animum | |
| admiratum, scorpionem inter astra conlocasse, ut | 10 |
| species eius hominibus documento esset, ne quis | |
| eorum aliqua re sibi confideret. Dianam autem prop- | |
| ter studium Orionis petisse ab Ioue, ut idem illi be- | |
| neficium daret petenti, quod Terrae ultro tribuisset. | |
| Itaque eum ita constitutum, ut cum Scorpius exo- | 15 |
| riatur, occidat Orion. |