| Virgo. Hanc Hesiodus Iouis et Themidis | 2.25.1.1 |
| filiam dicit; Aratus autem Astraei et Aurorae filiam | |
| existimari, quae eodem tempore fuerit cum aurea | |
| saecula hominum, et eorum principem fuisse demons- | |
| trat. Quam propter diligentiam et aequitatem Iusti- | 5 |
| tiam appellatam; neque illo tempore ab hominibus | |
| exteras nationes bello lacessitas esse, neque nauigio | |
| quemquam usum, sed agris colendis uitam agere | |
| consueuisse. Sed post eorum obitum qui sint nati, eos | |
| minus officiosos, magis auaros coepisse fieri, quare | 10 |
| minus Iustitiam inter homines esse uersatam. De- | |
| nique causam peruenisse usque eo dum diceretur | |
| aeneum genus hominum natum. Itaque iam non po- | |
| tuisse pati amplius et ad sidera euolasse. | |
| Sed hanc alii Fortunam, alii Cererem dixe- | 2.1 |
| runt, et hoc magis non conuenit inter eos, quod ca- | |
| put eius nimium obscurum uidetur. Nonnulli eam | |
| Erigonen Icari filiam dixerunt, de qua supra diximus. | |
| Alii autem Apollinis filiam ex Chrysothemi natam, | 5 |
| et infantem Parthenon nomine appellatam; eamque, | |
| quod parua interierit, ab Apolline inter sidera conlo- | |
| catam. |