| Leo. Hic dicitur ab Ioue [inter astra] cons- | 2.24.1.1 |
| titutus, quod omnium ferarum princeps esse existi- | |
| matur. Nonnulli etiam hoc amplius dicunt, quod Her- | |
| culis prima fuerit haec certatio et quod eum inermis | |
| interfecerit. De hoc et Pisandrus et complures alii | 5 |
| scripserunt. Cuius supra simulacrum, proxime Vir- | |
| ginem, sunt aliae septem stellae ad caudam Leonis | |
| in triangulo conlocatae, quas crines Berenices esse | |
| Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit. | |
| Cum Ptolomaeus Berenicen Ptolomaei et Arsino<e>s | 10 |
| filiam sororem suam duxisset uxorem, et paucis post | |
| diebus Asiam obpugnatum profectus esset, uouisse | |
| Berenicen, si uictor Ptolomaeus redisset, se crinem | |
| detonsuram; quo uoto damnatam crinem in Veneris | |
| Arsinoes Zephyritidis posuisse templo, eumque pos- | 15 |
| tero die non conparuisse. Quod factum cum rex aegre | |
| ferret, ut ante diximus, Conon mathematicus cupiens | |
| inire gratiam regis, dixit crinem inter sidera uideri | |
| conlocatum et quasdam uacuas a figura septem stel- | |
| las ostendit, quas esse fingeret crinem. | 20 |
| Hanc Berenicen nonnulli cum Callimacho | 2.1 |
| dixerunt equos alere et ad Olympia mittere consue- | |
| tam fuisse. Alii dicunt hoc amplius Ptolomaeum Be- | |
| renices patrem, multitudine hostium perterritum, | |
| fuga salutem petisse; filiam autem saepe consuetam | 5 |
| insiluisse in equum et reliquam copiam exercitus | |
| constituisse et complures hostium interfecisse, reli- | |
| quos in fugam coniecisse; pro quo etiam Callima- | |
| chus eam magnanimam dixit. Eratosthenes autem | |
| dicit et uirginibus Lesbiis dotem quam cuique relic- | 10 |
| tam a parente nemo solueret, iussisse reddi, et interea | |
| constituisse petitionem. |