| Cancer. Hic dicitur Iunonis beneficio | 2.23.1.1 |
| inter astra conlocatus, quod, cum Hercules contra | |
| Hydram Lernaeam constitisset, ex palude pedem | |
| eius mordicus adripuisset; quare Herculem permo- | |
| tum eum interfecisse. Iunonem autem inter sidera | 5 |
| constituisse, ut esset cum duodecim signis, quae | |
| maxime solis cursu continentur. | |
| In eius deformationis parte sunt quidam qui | 2.1 |
| Asini appellantur, a Libero in testa Cancri duabus stel- | |
| lis omnino figurati. Liber enim, ab Iunone furore | |
| obiecto, dicitur mente captus fugisse per Thespro- | |
| tiam, cogitans ad Iouis Dodonaei oraculum perue- | 5 |
| nire, unde peteret responsum, quo facilius ad pristi- | |
| num statum mentis perueniret. Sed cum uenisset ad | |
| quamdam paludem magnam, quam transire non pos- | |
| set, de quibusdam asellis duobus obuiis factis dicitur | |
| unum eorum deprehendisse et ita esse transuectus, | 10 |
| ut omnino aquam non tetigerit. Itaque cum uenisset | |
| ad templum Iouis Dodonaei, statim dicitur furore | |
| liberatus asellis gratiam retulisse et inter astra conlo- | |
| casse. Nonnulli etiam dixerunt asino illi, quo fuerit | |
| uectus, uocem humanam dedisse. Itaque eum postea | 15 |
| cum Priapo contendisse de natura et uictum ab eo | |
| interfectum. Pro quo Liberum eius misertum in si- | |
| deribus adnumerasse; et ut sciretur id pro deo, non | |
| homine timido, quia Iunonem fugerit, fecisse, supra | |
| Cancrum constituit, qui deae beneficio fuerat ad fixus | 20 |
| astris. | |
| Dicitur etiam alia historia de Asellis; ut ait | 3.1 |
| Eratosthenes, quo tempore Iuppiter, bello Giganti- | |
| bus indicto, ad eos obpugnandos omnes deos conuo- | |
| cauit, uenisse Liberum patrem, Vulcanum, Satyros, | |
| Silenos asellis uectos. Qui cum non longe ab hostibus | 5 |
| abessent, dicuntur aselli pertimuisse, et ita pro se | |
| quisque magnum clamorem et inauditum Gigantibus | |
| fecisse, ut omnes hostes eorum clamore in fugam se | |
| coniecerint et ita sint superati. Huius similis est his- | |
| toria de bucina Tritonis. Nam is quoque fertur, cum | 10 |
| concham inuentam excauasset, secum ad Gigantas | |
| tulisse et ibi sonitum quemdam inauditum per con- | |
| cham misisse. Hostes autem ueritos ne qua esset in- | |
| manis fera ab aduersariis adducta, cuius esset ille | |
| mugitus, fugae se mandasse, et ita uictos in hostium | 15 |
| potestatem peruenisse. |