| Gemini. Hos complures astrologi Castorem | 2.22.1.1 |
| et Pollucem esse dixerunt; quos demonstrant om- | |
| nium fratrum inter se amantissimos fuisse, quod ne- | |
| que de principatu contenderint, neque ullam rem sine | |
| communi consilio gesserint. Pro quibus officiis eorum | 5 |
| Iuppiter inter notissima sidera eos constituisse exis- | |
| timatur. Neptunum autem pari consilio munerasse; | |
| nam equos his quibus utuntur donauit et dedit potes- | |
| tatem naufragis saluti esse. Alii dixerunt Herculem | |
| esse et Apollinem; nonnulli etiam Triptolemum, | 10 |
| quem supra diximus, et Ias<i>ona a Cerere dilectos | |
| et ad sidera perlatos. Sed qui de Castore et Polluce | |
| dicunt, hoc amplius addunt ut Castor in oppido A<p>hid- | |
| nis sit occisus, quo tempore Lacedaemones cum Athe- | |
| niensibus bellum gesserunt. Alii autem, cum oppu- | 15 |
| gnarent Spartam Lynceus et Idas, ibi perisse dixe- | |
| runt. Pollucem ait Homerus concessisse fratri dimi- | |
| diam uitam; itaque alternis diebus eorum quemque | |
| lucere. |