| Taurus. Hic dicitur inter astra esse cons- | 2.21.1.1 |
| titutus, quod Europam incolumem transuexerit Cre- | |
| tam, ut Euripides dicit. Nonnulli aiunt, cum <Io> in | |
| bouem sit conuersa, ut Iuppiter ei satisfacere uidere- | |
| tur, inter sidera constituisse, quod eius prior pars | 5 |
| adpareat ut tauri, sed reliquum corpus obscurius | |
| uideatur. Spectat autem ad exortum solem; cuius | |
| oris effigiem quae continent stellae, Hyades appel- | |
| lantur. Has autem Pherecydes Atheniensis Liberi | |
| nutrices esse demonstrat, numero septem, quas etiam | 10 |
| antea nymphas Dodonidas appellatas. Harum no- | |
| mina sunt haec: Ambrosia, Eudora, P<e>dile, Coronis, | |
| Polyxo, Phyto, Thy<o>ne. Hae dicuntur a Lycurgo fuga- | |
| tae et praeter Ambrosiam omnes ad Thetim profu- | |
| gisse, ut ait Asclepiades. Sed ut Pherecydes dicit, ad | 15 |
| Thebas Liberum perlatum Inoni tradiderunt. Quam | |
| ob causam ab Ioue his gratia est relata, quod inter | |
| sidera sunt constitutae. | |
| Pliades autem appellatae sunt, ut ait Musaeus, | 2.1 |
| quod ex Atlante et Aethra Oceani filia sint filiae quin- | |
| decim procreatae, quarum quinque Hyadas appel- | |
| latas demonstrat, quod earum Hyas fuerit frater, a | |
| sororibus plurimum dilectus. Qui cum uenans a leone | 5 |
| esset interfectus, quinque, de quibus supra diximus, | |
| lamentationibus adsiduis permotae, dicuntur inte- | |
| risse; quare eas, quod plurimum de eius morte labo- | |
| rarent, Hyadas appellatas. Reliquas autem decem | |
| sorores deliberasse de sororum morte et earum septem | 10 |
| mortem sibi conscisse; quare quod plures idem sen- | |
| serint, Pliadas dictas. | |
| Alexander autem Hyadas ait dictas, quod | 3.1 |
| Hy<ant>is et Boeotiae sint filiae; Pliadas autem, quod | |
| ex Plione Oceani et Atlante sint natae. Hae numero | |
| septem dicuntur, sed nemo amplius sex potest uidere; | |
| cuius causa proditur haec, quod de septem sex cum | 5 |
| immortalibus concubuerint, tres cum Ioue, duae cum | |
| Neptuno, una cum Marte, reliqua autem Sisyphi | |
| fuisse uxor demonstratur. Quarum ex Electra et Ioue | |
| Dardanum, ex Maia Mercurium, ex Taygete Lacedae- | |
| mona procreatum; ex Alcyone autem et Neptuno | 10 |
| <H>yr<i>ea, ex Celaeno Lycum et Nyctea natum. Mar- | |
| tem autem ex Sterope Oenomaum procreasse, quam | |
| alii Oenomai uxorem dixerunt. Meropen autem Si- | |
| sypho nuptam Glaucum genuisse, quem complures | |
| Bellerophontis patrem esse dixerunt. Quare propter | 15 |
| reliquas eius sorores inter sidera constitutam; sed | |
| quod homini nupserit, stellam eius obscuratam. Alii | |
| dicunt Electram non apparere ideo quod Pliades exis- | |
| timentur choream ducere stellis; sed postquam Troia | |
| sit capta et progenies eius, quae a Dardano fuerit, sit | 20 |
| euersa, dolore permotam ab his se remouisse et in | |
| circulo, qui arcticus dicitur, constitisse, et quodam | |
| longo tempore lamentantem capillo passo uideri; | |
| itaque e facto cometen esse appellatam. | |
| Sed has Pliadas antiqui astrologi seorsum a | 4.1 |
| Tauro deformauerunt, ut ante diximus, Pliones et | |
| Atlantis filias. Quae cum per Boeotiam cum puellis | |
| iter faceret, Oriona concitatum uoluisse ei uim ad- | |
| ferre; illam fugere coepisse, Oriona autem secutum | 5 |
| esse annos septem neque inuenire potuisse. Iouem | |
| autem puellarum misertum, inter astra constituisse, | |
| et postea a nonnullis astrologis caudam Tauri appel- | |
| latas. Itaque adhuc Orion fugientes eas ad occasum | |
| sequi uidetur. Eas stellas nostri Vergilias appellaue- | 10 |
| runt, quod post uer exoriuntur, et hae quidem am- | |
| pliorem ceteris habent honorem, quod in earum signo | |
| exoriente aestas significatur, occidente autem hiems | |
| ostenditur, quod aliis non est traditum signis. |