| Aries. Hic existimatur esse qui Phrixum | 2.20.1.1 |
| transtulisse et Hellen dictus est per Hellespontum. | |
| Quem Hesiodus et Pherecydes ait habuisse auream | |
| pellem; de qua alibi plura dicemus. Sed Hellen deci- | |
| disse in Hellespontum et a Neptuno conpressam | 5 |
| Paeona procreasse complures, nonnulli Edonum | |
| dixerunt. Praeterea Phrixum incolumem ad Ae<e>tam | |
| peruenisse, arietem Ioui inmolasse, pellem in templo | |
| fixisse et arietis ipsius effigiem ab Nube inter sidera | |
| constitutam habere tempus anni quo frumentum se- | 10 |
| ritur, id <In>o quod tostum seuerit ante, quae maxime | |
| fugae fuit causa. Eratosthenes ait arietem ipsum sibi | |
| pellem auream detraxisse et Phrixo memoriae causa | |
| dedisse, ipsum ad sidera peruenisse, quare, ut supra | |
| diximus, obscurius uideatur. | 15 |
| Hunc autem nonnulli dixerunt in oppido Or- | 2.1 |
| chomeno, quod est in Boeotia, natum; alii in Salo- | |
| num Thessaliae finibus procreatum. Alii dicunt Cre- | |
| thea et Athamantem cum aliis compluribus Aeoli | |
| filios fuisse; nonnulli etiam Athamantis filium Sal- | 5 |
| monea esse Aeoli nepotem dixerunt. Crethea autem | |
| habuisse Demodicen uxorem, quam alii Biadicen | |
| dixerunt. Hanc autem Phrixi Athamantis filii cor- | |
| pore inductam in amorem incidisse, neque ab eo ut | |
| sibi copiam faceret inpetrare potuisse. Itaque neces- | 10 |
| sario coactam, criminari eum ad Crethea coepisse, | |
| quod diceret ab eo uim sibi paene adlatam, et horum | |
| similia mulierum consuetudine dixisse. Quo facto | |
| Crethea, ut uxoris amantem et regem decebat, per- | |
| motum, Athamanti ut de eo supplicium sumeret per- | 15 |
| suasisse. Nubem autem interuenisse, et ereptum | |
| Phrixum et eius sororem Hellen in arietem inposuisse | |
| et per Hellespontum quam longissime posset profu- | |
| gere iussisse. Hellen decidisse et ibi debitum naturae | |
| reddidisse, et ex eius nomine Hellespontum appella- | 20 |
| tum. Phrixum Colchos peruenisse et, ut ante diximus, | |
| arietis interfecti pellem in templo fixisse. Ipsum au- | |
| tem a Mercurio ad Athamantem esse reductum, qui | |
| patri eius satisfecerit, eum innocentia confisum pro- | |
| fugisse. | 25 |
| Hermippus autem dicit, quo tempore Liber | 3.1 |
| Africam obpugnauerit, deuenisse cum exercitu in eum | |
| locum qui propter multitudinem pulueris Ammodes | |
| est appellatus. Itaque cum in maximum periculum | |
| deuenisset, quod iter faciendum esse necessario uide- | 5 |
| bat, accessit eo ut aquae maxima penuria esset; quo | |
| facto exercitus ad defectionem maximam uenire co- | |
| gebatur. Qui quid agerent dum cogitant, aries qui- | |
| dam fortuitu ad milites <s>eor<s>um errans peruenit; | |
| quos cum uidisset, fuga praesidium sibi parauit. Mi- | 10 |
| lites autem, qui eum fuerant conspicati, etsi puluere | |
| et aestu pressi uix progrediebantur, tamen ut prae- | |
| dam ex flamma petentes, arietem sequi coeperunt | |
| usque ad eum locum, qui Iouis Hammonis postea | |
| templo constituto est appellatus. Quo cum perue- | 15 |
| nissent, arietem quem secuti fuerant, nusquam inue- | |
| nire potuerunt; sed, quod magis his fuerat optandum, | |
| aquae magnam copiam in eo loco nacti, corpora re- | |
| cuperauerunt et Libero statim nuntiauerunt. Qui | |
| gauisus ad eos fines exercitum deduxit et Iouis Ham- | 20 |
| monis templum cum arietinis cornibus simulacro | |
| facto constituit. Arietem inter sidera figurauit, ita ut, | |
| cum sol in eius foret signo, omnia nascentia recrearen- | |
| tur, quae ueris tempore fiunt, hac re maxime quod | |
| illius fuga Liberi recreauit exercitum. Praeterea duo- | 25 |
| decim signorum principem uoluit esse, quod illius op- | |
| timus exercitui fuerit ductor. | |
| Sed de Hammonis simulacro Leon, qui res Ae- | 4.1 |
| gyptias conscripsit, ait: cum Liber Aegyptum et re- | |
| liquos fines regno teneret et omnia primus hominibus | |
| ostendisse diceretur, Hammonem quemdam ex | |
| Africa uenisse et pecoris multitudinem ad Liberum | 5 |
| adduxisse, quo facilius et eius gratia uteretur et ali- | |
| quid primus inuenisse diceretur. Itaque pro beneficio | |
| ei Liber existimatur agrum dedisse, qui est contra | |
| Thebas Aegyptias; et qui simulacra faciunt Hammo- | |
| nis, capite cornuto instituunt, ut homines memoria | 10 |
| teneant eum primum pecus ostendisse. Qui autem | |
| Libero factum uoluerunt adsignare, quod non petie- | |
| rit ab Hammone, sed ultro ad eum sit adductum, Li- | |
| beri simulacra cornuta fecerunt et arietem memoriae | |
| causa inter sidera fixum dixerunt. | 15 |