| Lepus. Hic dicitur Orionis canem fugere | 2.33.1.1 |
| uenantis. Nam cum, ut oportebat, eum uenatorem | |
| finxissent, uoluerunt etiam significare aliqua de | |
| causa; itaque leporem ad pedes eius fugientem | |
| finxerunt. Quem nonnulli a Mercurio constitutum | 5 |
| dixerunt, eique datum esse, praeter cetera genera | |
| quadrupedum, ut alios pareret, alios haberet in | |
| uentre. Qui autem ab hac causa dissentiunt, negant | |
| [oportere] tam nobilem et tam magnum uenatorem, | |
| de quo et ante in Scorpionis signo diximus, oportere | 10 |
| fingi leporem uenari. Callimachum quoque accusari | |
| quod, cum Dianae scriberet laudes, eam leporum san- | |
| guine gaudere et eos uenari dixisset. Itaque Oriona | |
| cum Tauro decertantem fecerunt. | |
| Leporis autem hanc historiam memoriae pro- | 2.1 |
| diderunt: apud antiquos in insula Lero nullum lepo- | |
| rem fuisse, sed ex eorum ciuitate adulescentium | |
| quemdam, studio generis inductum, ab exteris fini- | |
| bus leporem feminam praegnantem adtulisse et [ad] | 5 |
| eius partum diligentissime administrasse. Itaque cum | |
| peperisset, compluribus eius ciuitatis studium inci- | |
| disse et partim pretio, partim beneficio mercatos | |
| omnes lepores alere coepisse. Ita non longo interuallo | |
| tantam multitudinem leporum procreatam, ut tota | 10 |
| insula ab his occupata diceretur. Quibus cum ab ho- | |
| minibus nihil daretur, in semina eorum impetu facto | |
| omnia comederunt. Quo facto incolae calamitate | |
| adfecti, cum fame forent oppressi, communi consilio | |
| totius ciuitatis uix denique eos ex insula abegisse di- | 15 |
| cuntur. Itaque postea leporis figuram in astris cons- | |
| tituisse, ut homines meminissent nihil esse tam exop- | |
| tandum in uita, quin ex eo plus doloris quam laeti- | |
| tiae capere posterius cogerentur. |