| Orion. Hunc Hesiodus Neptuni filium | 2.34.1.1 |
| dicit, ex Euryale Minoïs filia natum; concessum au- | |
| tem ei ut supra fluctus curreret ut in terra, quemad- | |
| modum <I>phiclo datum dicitur ut supra aristas cur- | |
| reret neque eas infringeret. Aristomachus autem di- | 5 |
| cit quemdam <Hy>r<i>ea fuisse Thebis, Pindarus autem | |
| in insula Chio. Hunc autem, cum Iouem et Mercu- | |
| rium hospitio recepisset, petisse ab his ut sibi aliquis | |
| liberorum nasceretur. Itaque quo facilius petitum | |
| inpetraret, bouem inmolasse et his pro epulis adpo- | 10 |
| suisse. Quod cum fecisset, poposcisse Iouem et Mer- | |
| curium quod corium de boue foret detractum et quod | |
| fecerant urinae in corium infudisse, et id sub terra | |
| poni iussisse. Ex quo postea natum puerum, quem | |
| <Hy>r<i>eus e facto Vriona nomine appellaret; sed uenus- | 15 |
| tate et consuetudine factum esse ut Orion uocaretur. | |
| Hic dicitur Thebis Chium uenisse et ibi Oeno- | 2.1 |
| pionis filiam Meropen per uinum cupiditate incensus | |
| conpressisse. Pro quo facto ab Oenopione excaecatus | |
| et de insula eiectus existimatur Lemnum ad Vulca- | |
| num peruenisse et ab eo quemdam ducem Cedaliona | 5 |
| nomine accepisse. Quem collo ferens dicitur ad Solem | |
| uenisse et ab eo sanatus, ut se ulcisceretur, Chium | |
| reuertisse. Oenopiona autem a ciuibus sub terra cus- | |
| toditum esse. Quem postquam se inuenire posse des- | |
| peraret Orion, in insulam Cretam peruenisse, et ibi | 10 |
| uenari coepisse cum Diana, et ei polliceri quae supra | |
| diximus, et ita ad sidera peruenisse. Nonnulli autem | |
| aiunt Oriona cum Oenopione prope nimia coniunctum | |
| amicitia uixisse, et quod ei uoluerit suum studium in | |
| uenando probare, Dianae quoque pollicitum quae | 15 |
| supra diximus; et ita interfectum. Alii dicunt cum | |
| Callimacho, cum Dianae uim uoluerit adferre, ab ea | |
| sagittis esse confixum et ad sidera propter uenandi | |
| consimile studium deformatum. | |
| Istrus autem dicit Oriona a Diana esse dilec- | 3.1 |
| tum et paene factum ut ei nupsisse existimaretur. | |
| Quod cum Apollo aegre ferret et saepe eam obiurgans | |
| nihil egisset, natantis Orionis longe caput solum uideri | |
| conspicatus, contendit cum Diana eam non posse sa- | 5 |
| gittam mittere ad id quod nigrum in mari uideretur. | |
| Quae se cum uellet in eo studio maxime artificem | |
| dici, sagitta missa caput Orionis traiecit. Itaque | |
| eum cum fluctus interfectum ad litus eiecisset et se | |
| eum Diana percussisse plurimum doleret, multis eius | 10 |
| obitum prosecuta lacrimis, inter sidera statuisse existi- | |
| matur. Sed quae post mortem eius Diana fecerit, | |
| in eius historiis dicemus. |