| Canis. Hic dicitur ab Ioue custos Euro- | 2.35.1.1 |
| pae adpositus esse et ad Minoa peruenisse. Quem | |
| Procris Cephali uxor laborantem dicitur sanasse et | |
| pro eo beneficio canem munere accepisse, quod illa | |
| studiosa fuerit uenationis et quod cani fuerat datum | 5 |
| ne ulla fera praeterire eum posset. Post eius obitum | |
| canis ad Cephalum peruenit, quod Procris eius fuerat | |
| uxor. Quem ille ducens secum Thebas peruenit. Ibi | |
| erat uulpes, cui datum dicebatur ut omnes canes effu- | |
| gere posset. Itaque cum in unum peruenissent, Iup- | 10 |
| piter nescius quid faceret, ut Istrus ait, utrosque in | |
| lapidem conuertit. Nonnulli hunc canem Orionis | |
| esse dixerunt, et quod studiosus fuerit uenandi, cum | |
| eo canem quoque inter astra conlocatum; alii autem | |
| Icari canem esse dixerunt, de quo ante diximus. | 15 |
| Quae multa proposita suos habent auctores. | |
| Sed Canis habet in lingua stellam unam, quae | 2.1 |
| ipsa Canis appellatur, in capite autem alteram, quam | |
| Isis suo nomine statuisse existimatur et Sirion ap- | |
| pellasse propter flammae candorem, quod eiusmodi | |
| sit ut praeter ceteras lucere uideatur. Itaque quo ma- | 5 |
| gis eam cognoscerent, Sirion appellasse. |