| Argo. Hanc nonnulli propter celeritatem | 2.37.1.1 |
| Argo dixerunt Graece appellatam; alii quod Argus | |
| eius fuerit inuentor. Hanc autem primam in mari | |
| fuisse complures dixerunt, et hac re maxime stellis | |
| esse figuratam. Hanc nauem factam Pindarus ait | 5 |
| in Magnesiae oppido, cui Demetrias est nomen. Cal- | |
| limachus autem in isdem finibus ad Apollinis Actii | |
| templum, quod Argonautae proficiscentes statuisse | |
| existimantur in eo loco qui Pagasae uocatur, ideo | |
| quod nauis Argo ibi primum conpacta dicitur, quod | 10 |
| est Graece πάγασαι. Homerus hunc eumdem locum in | |
| Thessaliae finibus esse demonstrat; Aeschylus au- | |
| tem et nonnulli aiunt a Minerua quamdam materiam | |
| loquentem eodem esse coniunctam. Sed huius non | |
| tota effigies inter astra uidetur; diuisa enim est a | 15 |
| puppi usque ad malum, significans ne homines naui- | |
| bus fractis pertimescerent. |