| Centaurus. Hic dicitur nomine Chiron | 2.38.1.1 |
| Saturni et Philyrae filius esse, qui non modo ceteros | |
| Centauros, sed homines quoque iustitia superasse, | |
| Aesculapium et Achillem nutrisse existimatur. Pie- | |
| tate igitur et diligentia effecit ut inter astra numerare- | 5 |
| tur. Apud hunc Hercules cum d<e>uerteretur et simul | |
| cum Chirone sedens sagittas consideraret, fertur una | |
| earum decidisse supra pedem Chironis et ita eum in- | |
| terfecisse. | |
| Alii autem dicunt Centaurum miratum quod | 2.1 |
| tam breuibus sagittis tam magna corpora Centau- | |
| rorum interfecerit, ipsum contendere arcum cona- | |
| tum, itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pe- | |
| dem eius incidisse. Pro qua re Iuppiter eius misertus | 5 |
| inter sidera eum constituit cum hostia, quam supra | |
| Aram tenens immolare uidetur. Hunc alii Pholon esse | |
| Centaurum dixerunt, eum qui haruspicio praeter | |
| ceteros plurimum ualuisset; itaque ad Aram cum | |
| hostia uenire Iouis uoluntate figuratum. | 10 |