| Reliquum est nobis di<ce>re de stellis | 2.42.1.1 |
| quinque, quas complures ut erraticas, ita planetas | |
| Graeci dixerunt. Quarum una est Iouis, nomine | |
| Ph<a>e<n>on, quem Heraclides Ponticus ait, quo tem- | |
| pore Prometheus homines finxerit, hunc pulchritu- | 5 |
| dine corporis reliquos praestantem fecisse; eumque | |
| subprimere cogitare neque [Ioui] ut ceteros reddere | |
| <e>t Cupidinem Ioui nuntiasse. Quo facto missum Mer- | |
| curium ad Phae<n>onta persuasisse ut ad Iouem ueni- | |
| ret et inmortalis fieret. Itaque eum inter astra con- | 10 |
| locatum. | |
| Secunda stella dicitur Solis, quam alii Saturni | 2.1 |
| dixerunt. Hanc Eratosthenes a Solis filio Phaethonta | |
| appellatam dicit. De quo complures scripserunt ut | |
| patris inscienter curru uectus, incenderet terras; | |
| quo facto ab Ioue fulmine percussus, in Eridanum | 5 |
| deiectus est et a Sole inter sidera [sit] perlatus. | |
| Tertia est stella Martis, quam alii Herculis | 3.1 |
| dixerunt, Veneris sequens stellam hac, ut Eratos- | |
| thenes ait, de causa: quod Vulcanus cum uxorem | |
| Venerem duxisset et propter eius obseruantiam Marti | |
| copia non fieret, ut nihil aliud adsequi uideretur, nisi | 5 |
| sua stella Veneris sidus persequi a Venere inpetrauit. | |
| Itaque cum uehementer amor eum incenderet, si- | |
| gnificans e facto stellam Pyro<e>n<t>a appellauit. | |
| Quarta stella est Veneris, Lucifer nomine; | 4.1 |
| quam nonnulli Iunonis esse dixerunt. Hunc eumdem | |
| Hesperum appellari, multis traditum est historiis. | |
| Hic autem omnium siderum maximus esse uidetur. | |
| Nonnulli hunc Aurorae et Cephali filium dixerunt, | 5 |
| pulchritudine multos praestantem. Ex qua re etiam | |
| cum Venere dicitur certasse, ut etiam Eratosthenes | |
| dicit eum hac de causa Veneris appellari, [et] exo- | |
| riente sole et occidente uideri. Quare, ut ante diximus, | |
| iure hunc et Luciferum et Hesperum nominatum. | 10 |
| Quinta stella est Mercurii, nomine Stilbon. | 5.1 |
| Sed haec est breuis et clara. Haec autem Mercurio | |
| data existimatur, quod primus menses instituerit et | |
| peruiderit siderum cursus. Euhemerus autem Vene- | |
| rem primam ait sidera constituisse et Mercurio de- | 5 |
| monstrasse. |