| Praeterea ostenditur circulus quidam in si- | 2.43.1.1 |
| deribus, candido colore, quem lacteum esse nonnulli | |
| dixerunt. Eratosthenes enim in Mercurio dicit in- | |
| fanti puero insciam Iunonem dedisse lac; sed post- | |
| quam rescierit eum Maiae filium esse, reiecisse eum | 5 |
| ab se; ita lactis profusi splendorem inter sidera appa- | |
| rere. Alii dixerunt dormienti Iunoni Herculem sub- | |
| positum, et experrectam id quod supra diximus fe- | |
| cisse; alii autem Herculem propter nimiam auidita- | |
| tem multitudinem lactis adpetisse neque in ore con- | 10 |
| tinere potuisse; quod ex ore eius profusum circulum | |
| significasse. Alii dicunt, quo tempore Ops Saturno | |
| lapidem pro partu adtulit, iussisse ei lac praebere. | |
| Quae cum pressisset mammam, profuso lacte circu- | |
| lum deformatum, quem supra demonstrauimus. | 15 |
| Nos autem omnium corporum deformationem di- | |
| cere instituimus. |