| LIBER TERTIVS | |
| Igitur incipiemus a polo boreo protinus | 3.1.1.1 |
| dicere, quo utraeque Arctoe nixae uehuntur, arctico | |
| circulo clausae et ita conlocatae, ut alternis una- | |
| quaeque earum resupinata caput alterius tegere uidea- | |
| tur, ita tamen ut caput eius quae superior fuerit ad | 5 |
| caudam inferioris contendat. Harum maior in extremo | |
| circulo pedes habet fixos. Praeterea habet in capite | |
| stellas septem omnes obscuras, in utrisque auribus bi- | |
| nas, in humero claram unam, in pede nouissimo duas, | |
| in summo interscapilio unam, in crure de posteriori- | 10 |
| bus primo unam, in pede priore duas, in cauda ipsa | |
| tres. Ita totius sideris stellae sunt omnino XXI. | |
| Minor autem habet in stationis unoquoque | 2.1 |
| loco stellas singulas clare lucentes, et supra caudam | |
| tres, omnino septem. Sed in prioribus caudae stellis | |
| una est infima quae polus appellatur, ut Eratosthenes | |
| dicit, per quem locum ipse mundus existimatur uer- | 5 |
| sari. Reliqui autem duo Choreutae dicuntur, quod | |
| circum polum uersantur. |