| Engonasin. Hic positus inter duos circu- | 3.5.1.1 |
| los, arcticum et aestiuum, utrisque pedibus et dextro | |
| genu, quem ante diximus, arcticum circulum finit, | |
| ita tamen ut dextro pede prioribus digitis circulum | |
| terminet, sinistro autem toto caput Draconis obpri- | 5 |
| mere conetur. Humeris autem uelut sustinens circu- | |
| lum aestiuum et manu dextra proiecta tangens; | |
| laeuam autem e regione ad sinistrum genu porrigens | |
| aequali interuallo circuli aestiui et genus sinistri. | |
| Hic occidens capite prius quam reliquo corpore | 10 |
| deuenit ad terram. Qui cum totus occidit, [occidit] | |
| ut pendere pedibus ex arctico circulo uidetur, exo- | |
| riens ante pedibus quam reliquis membris. | |
| Habet autem in capite stellam unam, in sinis- | 2.1 |
| tro brachio unam, in utroque humero singulas clare | |
| lucentes, in manu sinistra unam, in dextro cubito al- | |
| teram; in utroque latere singulas, sed clariorem in | |
| sinistro; in dextro femine duas, in genu unam, in | 5 |
| poplite unam, in crure duas; in pede unam, quae di- | |
| citur clara; in sinistra manu quattuor, quas pellem | |
| leonis esse nonnulli dixerunt. [Sunt omnes XIX]. |