| Lyra. Haec posita est contra regionem eius | 3.6.1.1 |
| loci, qui locus est inter genu et manum sinistram eius | |
| qui Engonasin uocatur. Cuius ipsa testudo spectat ad | |
| arcticum circulum, summum autem cacumen ad po- | |
| lum notium contendere uidetur. Haec Lyra Virgine | 5 |
| exoriente occidere, cum Sagittario exoriri perspicitur. | |
| Habet autem in ipsis testudinis lateribus singulas | |
| stellas; in summis cacuminibus eorum, quae in testu- | |
| dinem ut brachia sunt coniecta, singulas; in mediis | |
| isdem quos humeros Eratosthenes fingit, singulas; | 10 |
| in scapulis ipsius testudinis unam; in ima Lyra, quae | |
| ut basis totius uidetur, unam. |