| Cassiepia sedens in siliquastro conlocata est. | 3.9.1.1 |
| Cuius sedilis et ipsius Cassiepiae pedes positi sunt in | |
| ipsa circumductione circuli qui arcticus uocatur; | |
| effigies autem corporis ad aestiuum circulum perue- | |
| nit, quem capite et dextra manu tangit. Hanc prope | 5 |
| mediam diuidit circulus is qui lacteus appellatur, | |
| proxime Cephei signum conlocatam. Haec occidens | |
| cum Scorpione oriente capite cum sedili resupina | |
| ferri perspicitur, exoriri autem cum Sagittario. Huius | |
| in capite stella ostenditur una, in utroque humero | 10 |
| una, in papilla dextra clara una, in lumbis magna | |
| una, in sinistro femine duae, in genu una, in pede | |
| primori dextro una; in quadrato, quo sella deforma- | |
| tur, [una] in angulis utrisque singulae clarius ceteris | |
| lucentes. Haec igitur est omnino stellarum tredecim. | 15 |