| Cepheus a tergo minoris Arcti constitutus, | 3.8.1.1 |
| includitur arctico circulo a pedibus ad pectus, ut | |
| praeter humeros et caput eius nihil occidere uideatur; | |
| neque longe abest a flexu Draconis, quem capite | |
| primum efficere uidetur. Cepheus autem manibus | 5 |
| utrisque proiectis figuratus, tanto dissidet interuallo | |
| a pedibus Arcti minoris, quantum spatium inter | |
| pedes Cephei uidetur. Huius corpus Scorpione exorto | |
| occidere, cum Sagittario exoriri perspicitur. Hic au- | |
| tem habet in capite stellas duas, in manu dextra | 10 |
| unam, item in cubito obscuram unam, in sinistra | |
| manu et humero singulas, in dextro humero unam; | |
| in zona, quae medium eius diuidit corpus, tres stellae | |
| clarae uidentur, in latere dextro obscura una, in si- | |
| nistro genu duae, in utrisque pedibus singulae, supra | 15 |
| pedes stellae quattuor. Hic totus omnino est stella- | |
| rum undeuiginti. |