| Perseus. Huius sinistrum crus et hume- | 3.11.1.1 |
| rum laeuum circulus aestiuus a reliquo corpore diui- | |
| dit. Ipse manu dextra arcticum circulum tangit, | |
| dextro pede caput Aurigae premere uelut currens | |
| uidetur. Idem occidens, Sagittario et Capricorno | 5 |
| exorto, inclinatus ad caput uersus, cum Ariete et | |
| Tauro rectus exoritur. Habet autem in utroque hu- | |
| mero stellam unam, in manu dextra clare lucentem | |
| unam, qua falcem tenere dicitur, quo telo Gorgona | |
| interfecit, in sinistra alteram, qua caput Gorgonis | 10 |
| tenere existimatur. Habet praeterea in uentre stel- | |
| lam unam, in lumbis alteram, in dextro femine unam, | |
| ad genu unam, in tibia unam, in pede unam obscu- | |
| ram, in sinistro femine unam et in genu alteram, in | |
| tibia duas; in sinistra manu, quod Gorgonis caput | 15 |
| uocatur, stellas quattuor. Omnino est stellarum un- | |
| deuiginti. Caput eius et falx sine sideribus apparet. | |
| Hunc Aratus cum diceret inter sidera κεκονισ- | 2.1 |
| μένον figuratum, acceperunt complures eum pulue- | |
| rulentum dicere; quod minime conuenit posse inter | |
| sidera etiam puluerulentum apparere. Quod si esset, | |
| dignior erat Orion, cui idem adscriberetur; primum | 5 |
| quod adsidue est uenatus et semper in terra fuit, | |
| deinde quod adhuc inter sidera uenari uidetur. Per- | |
| seus autem, qui adsidue uolaret, non potest puluerem | |
| habere. Quid igitur est? Cum uellet Aratus eum cur- | |
| rentem obscure significare, usus Aeol<i>orum consuetu- | 10 |
| dine, eum κεκονισμένον dixit. Aeol<i>i enim cum uolunt | |
| aliquem decurrere significare, ἀποκόνισσε dicunt; id | |
| quod Aratus uult demonstrare, non ut illum uolan- | |
| tem adsidue puluerulentum dicat. Quod a multis | |
| perperam est intellectum. | 15 |