| Ophiuchus inclinatus a capite, ut qui | 3.13.1.1 |
| resupinari uidetur, manibus anguem tenere figura- | |
| tus. Huius autem humeri aestiuo circulo diuiduntur | |
| a reliquo corpore. Ipse genuum fine ab aequinoctiali | |
| circulo terminatur, pede sinistro premens oculos, | 5 |
| dextro autem testudini Scorpionis innixus. Anguis | |
| autem, qui ab eo tenetur, prope extremo ore Coronam | |
| contingit, medium ut praecingens Ophiuchum, a | |
| cauda breuior quam superiore corpore, qua manus | |
| sinistra ipsius signi figuratur, ita tamen ut extrema | 10 |
| cauda circulum aequinoctialem cum Aquilae cauda | |
| iungat. Occidens exortu Geminorum, Cancri, Leonis | |
| peruenit ad terram; exoriens autem cum Scorpione | |
| et Sagittario apparet. Hic habet in capite stellam | |
| unam, in utroque humero singulas, in sinistra manu | 15 |
| tres, in dextra quattuor, in lumbis duas, in utroque | |
| genu singulas, in dextro crure unam, in utroque pede | |
| singulas, sed clariorem in dextro. Itaque est omnino | |
| stellarum septemdecim. | |
| Anguis autem habet in summo capite duas, | 2.1 |
| sub capite quattuor uno loco omnes; ad manum ip- | |
| sius Ophiuchi sinistram duas, sed quae maxime ad | |
| corpus eius accedit clariorem; et in dorso Anguis ad | |
| ipsam corporis coniunctionem quinque, et in prima | 5 |
| curuatura caudae quattuor, in secunda caput uersus | |
| habet stellas sex. Ita est omnino trium et uiginti | |
| stellarum. |