| Taurus, ad exortum signorum dimidia parte | 3.20.1.1 |
| conlocatus, ut incipere genua deficere ad terram | |
| uidetur, caput eodem habens adtentum. Genua eius | |
| a reliquo corpore diuidit circulus aequinoctialis. Cornu | |
| sinistrum, ut supra diximus, coniungitur cum dextro | 5 |
| pede eius qui Auriga appellatur. Inter huius finitio- | |
| nem corporis et Arietis caudam stellae sunt septem | |
| quas Vergilias nostri, Graeci autem Pliadas appel- | |
| lauerunt. Hic auersus occidit et exoritur. Habet au- | |
| tem in cornibus singulas stellas, sed in sinistro cla- | 10 |
| riorem; in utrisque oculis singulas, in fronte media | |
| unam; ex quibus locis cornua nascuntur singulas. | |
| Quae septem stellae Hyades appellantur, etsi non- | |
| nulli, quas duas diximus nouissime, stellas negaue- | |
| runt esse, ut omnino Hyades essent quinque. Prae- | 15 |
| terea in sinistro genu priore habet stellam unam, et | |
| supra ungulam unam, in dextro genu unam, et <in> | |
| interscapilio tres, nouissimam earum ceteris clario- | |
| rem; in pectore unam. Quae sunt omnino, praeter | |
| Vergilias, duodeuiginti. | 20 |