| Gemini ab Aurigae dextra parte supra Oriona | 3.21.1.1 |
| conlocati uidentur, ita tamen ut Orion inter Taurum | |
| et Geminos sit constitutus. Capita eorum diuiduntur | |
| a reliquo corpore circulo eo qui aestatem definire su- | |
| pra est dictus. Vt conplexa corpora inter se tenentes | 5 |
| occidunt directi a pedibus, exoriuntur autem incli- | |
| nati ut iacentes. Sed de his qui Cancro est proximus | |
| habet in capite stellam unam claram, in utrisque hu- | |
| meris singulas claras, in dextro cubito unam, in geni- | |
| bus utrisque singulas, in pedibus utrisque primoribus | 10 |
| singulas. Alter autem in capite unam, in sinistro hu- | |
| mero unam, in dextro humero alteram, in utrisque | |
| mammis singulas, in dextro genu unam, in sinistro | |
| genu unam, in pedibus utrisque singulas et infra si- | |
| nistrum pedem unam, quae Πρόπους appellatur. | 15 |