| Cancer. Hunc medium diuidit circulus aes- | 3.22.1.1 |
| tiuus ad Leonem et ad exortus spectantem, paululum | |
| supra caput Hydrae conlocatum, occidentem et exo- | |
| rientem posteriore corporis parte. Hic autem habet | |
| in ipsa testa stellas duas, quae Asini uocantur, de | 5 |
| quibus ante [iam] diximus; in dextris pedibus singu- | |
| las obscuras, in sinistro primo pede duas, [et] in se- | |
| cundo duas obscuras, in tertio unam, in quarto primo | |
| unam obscuram, in ore unam; in ea quae chela dex- | |
| terior dicitur, tres similes, non grandes; in sinistra | 10 |
| similes duas. Omnino est stellarum septemdecim. |