| Virgo, infra pedes Bootis conlocata, capite | 3.24.1.1 |
| posteriorem partem Leonis, dextra manu circulum | |
| aequinoctialem tangit; at inferiorem corporis partem | |
| supra Coruum et Hydrae caudam habere perspicitur, | |
| occidens capite prius quam ceteris membris. Huius in | 5 |
| capite est stella obscura una, utrisque in humeris sin- | |
| gulae, in utrisque pennis binae, quarum una stella | |
| quae est in dextra penna ad humerum defixa Προτρυγη- | |
| τήρ uocatur. Praeterea habet in utrisque manibus | |
| singulas stellas; quarum una, quae est in dextra | 10 |
| manu, maior et clarior, ea cum spicis esse dicitur. | |
| In ueste autem habet passim dispositas stellas decem | |
| et in utrisque pedibus singulas. Ita est omnino stel- | |
| larum undeuiginti. |