| Scorpius. Huius prior pars, quae Chelae di- | 3.25.1.1 |
| cuntur, ita premuntur ab aequinoctiali circulo, ut | |
| eum sustinere uideantur. Ipse autem pedibus Ophiu- | |
| chi, de quo supra diximus, subditus, extrema cauda | |
| circulum hiemalem contingere uidetur; neque longe | 5 |
| est ab eo signo, quod pro hostia Centaurus ferre per- | |
| spicitur. Occidit autem inclinato corpore, exoritur | |
| [autem] erectus a Chelis. Hic habet stellas in his quae | |
| Chelae dicuntur, in unaquaque earum binas, e quibus | |
| primae sunt clariores; praeterea habet in fronte stel- | 10 |
| las tres, quarum media est clarissima, in interscapilio | |
| tres, in uentre duas, in cauda quinque, in acumine | |
| ipso, quo percutere existimatur, duas. Ita est omnino | |
| stellarum undeuiginti. |