| Pisces. Horum alter notius, alter boreus | 3.29.1.1 |
| appellatur, ideo quod unus eorum, qui boreus dicitur, | |
| inter aequinoctialem et aestiuum circulum sub An- | |
| dromedae brachio conlocatus et arcticum polum | |
| spectans constituitur; alter autem est in zodiaco cir- | 5 |
| culo extremo sub scapulis Equi non longe ab aequi- | |
| noctiali circulo conlocatus, spectans ad occasum. Hi | |
| Pisces quibusdam stellis ut lineola ab Arietis pede | |
| primo coniunguntur. Quorum inferior ante occidere | |
| et exoriri uidetur. Habet autem stellas septemdecim | 10 |
| et boreus omnino duodecim. Coniunctio eorum habet | |
| ad aquilonem spectans stellas tres, ad alteram par- | |
| tem tres, ad exortum tres, in commissura tres, om- | |
| nino duodecim. Horum coniunctionem, quae a pede | |
| Arietis primo notatur, Aratus Graece σύνδεσμον | 15 |
| ὑπουράνιον, Cicero nodum caelestem dicit; qui | |
| utrique uolunt significare eum nodum non solum | |
| Piscium, sed etiam totius sphaerae esse. Quo enim | |
| loco circulus ab Arietis pede mesembrinos dicitur, | |
| qui meridiem significet, et quo loco is circulus me- | 20 |
| sembrinos coniungitur et transit aequinoctialem cir- | |
| culum, in ipsa coniunctione circulorum nodus Pis- | |
| cium significatur. Quare eum non modo Piscium, sed | |
| etiam caelestium nodum uerum appellauerunt. |