in 30.35.1.1
tempore Laelius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii
secuti equites, reuertentes in auersam hostium aciem incur-
rere. is demum equitum impetus perculit hostem. multi 2.1
circumuenti in acie caesi, <multi> per patentem circa cam-
pum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt.
Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra uiginti 3.1
milia: par ferme numerus captus cum signis militaribus
centum triginta duobus, elephantis undecim: uictores ad
mille et quingenti cecidere.
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus 4.1
Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio
priusquam excederet pugna expertus, et confessione etiam 5.1
Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adep-
tus singulari arte aciem eo die instruxisse: elephantos in 6.1
prima fronte quorum fortuitus impetus atque intolerabilis
uis signa sequi et seruare ordines, in quo plurimum spei
ponerent, Romanos prohiberent; deinde auxiliares ante 7.1
Carthaginiensium aciem ne homines mixti ex conluuione
omnium gentium, quos non fides teneret sed merces, liberum
receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque 8.1
impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud,
uolneribus suis ferrum hostile hebetarent; tum, ubi omnis 9.1
spes esset, milites Carthaginienses Afrosque ut omnibus
rebus aliis pares eo quod integri cum fessis ac sauciis pug-
narent superiores essent; Italicos incertos socii an hostes
essent in postremam aciem summotos, interuallo quoque di- 5
remptos. hoc edito uelut ultimo uirtutis opere, Hannibal 10.1
cum Hadrumetum refugisset accitusque inde Carthaginem
sexto ac tricensimo post anno quam puer inde profectus
erat redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed 11.1
bello uictum, nec spem salutis alibi quam in pace impe-
tranda esse.