| utrimque nudata equite erat Punica acies cum pedes | 30.34.1.1 |
| concurrit, nec spe nec uiribus iam par. ad hoc dictu | |
| parua sed magna eadem in re gerenda momenta: congruens | |
| clamor ab Romanis eoque maior et terribilior, dissonae illis, | |
| ut gentium multarum discrepantibus linguis, uoces; pugna | 2.1 |
| Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium | |
| in hostem, concursatio et uelocitas illinc maior quam uis. | |
| igitur primo impetu extemplo mouere loco hostium aciem | 3.1 |
| Romani. ala deinde et umbonibus pulsantes in summotos | |
| gradu inlato aliquantum spatii uelut nullo resistente inces- | |
| sere, urgentibus et nouissimis primos ut semel motam | 4.1 |
| aciem sensere, quod ipsum uim magnam ad pellendum | |
| hostem addebat. apud hostes auxiliares cedentes secunda | 5.1 |
| acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant ut | |
| contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo | |
| ad se perueniret hostis, pedem referrent. igitur auxiliares | 6.1 |
| terga dant repente et in suos uersi partim refugere in se- | |
| cundam aciem, partim non recipientes caedere, ut et paulo | |
| ante non adiuti et tunc exclusi; et prope duo iam permixta | 7.1 |
| proelia erant, cum Carthaginienses simul cum hostibus | |
| simul cum suis cogerentur manus conserere. non tamen | 8.1 |
| ita perculsos iratosque in aciem accepere sed densatis ordi- | |
| nibus in cornua uacuumque circa campum extra proelium | |
| eiecere, ne pauido fuga uolneribusque milite sinceram et | |
| integram aciem miscerent. | 5 |
| ceterum tanta strages hominum armorumque locum in | 9.1 |
| quo steterant paulo ante auxiliares compleuerat ut prope | |
| difficilior transitus esset quam per confertos hostes fuerat. | |
| itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armo- | 10.1 |
| rumque et tabem sanguinis qua quisque poterat sequentes | |
| hostem et signa et ordines confuderunt. principum quoque | |
| signa fluctuari coeperant uagam ante se cernendo aciem. | |
| quod Scipio ubi uidit receptui propere canere hastatis iussit | 11.1 |
| et sauciis in postremam aciem subductis principes triari- | |
| osque in cornua inducit quo tutior firmiorque media hasta- | |
| torum acies esset. ita nouum de integro proelium ortum | 12.1 |
| est; quippe ad ueros hostes peruentum erat, et armorum | |
| genere et usu militiae et fama rerum gestarum et magnitu- | |
| dine uel spei uel periculi pares; sed et numero superior | 13.1 |
| Romanus erat et animo quod iam equites, iam elephantos | |
| fuderat, iam prima acie pulsa in secundam pugnabat. |