| postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in | 30.38.1.1 |
| nauibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, | |
| quae priuata, profiteri domini iussi; pro ea summa pecuniae | 2.1 |
| uiginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; | |
| indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. addi- | 3.1 |
| tum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam | |
| mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem uenissent | |
| ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui | |
| et quae petentes uenissent certiorem facerent. cum legatis | 4.1 |
| Carthaginiensibus Romam missi L. Ueturius Philo et M. | |
| Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos | 5.1 |
| dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam uilitatem an- | |
| nonae fecerunt ut pro uectura frumentum nautis mercator | |
| relinqueret. | |
| Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium | 6.1 |
| trepidatum fuerat iussusque erat Ti. Claudius mature classem | |
| in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter | |
| consul M. Seruilius ad urbem morari donec quo statu res in | |
| Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda de- | 7.1 |
| ducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant quod | |
| patres de pace Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus | |
| daretur quam consulis censuerant. prodigia quoque nuntiata | 8.1 |
| sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis | |
| solis orbis minui uisus et pluit lapideo imbri, et in Ueliterno | |
| agro terra ingentibus cauernis consedit arboresque in pro- | |
| fundum haustae; Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone | 9.1 |
| murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio | |
| lapidibus pluit. id prodigium more patrio nouendiali sacro, | |
| cetera hostiis maioribus expiata. inter quae etiam aquarum | 10.1 |
| insolita magnitudo in religionem uersa; nam ita abundauit | |
| Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam | |
| Collinam ad aedem Erycinae Ueneris parati sint. ceterum | 11.1 |
| ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta | |
| ad portam Collinam reuocata deductaque in circum est cum | |
| decessisse inde aquam nuntiatum esset; laetitiamque populo | 12.1 |
| et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo | |
| reddita. |