| tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. | 30.42.1.1 |
| priores Macedonas introduci placuit; quorum uaria oratio | 2.1 |
| fuit. partim purgantium quae questi erant missi ad regem | |
| ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accu- | |
| santium quidem et socios populi Romani sed multo infestius | |
| M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu | 3.1 |
| habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et | |
| saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, <partim> | 4.1 |
| postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud | |
| Hannibalem mercede militassent, tum capti in uinclis es- | |
| sent, sibi restituerentur. aduersus ea M. Furius, missus | 5.1 |
| ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium | |
| relictum ne socii populi Romani fessi populationibus ui | |
| atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non | |
| excessisse; dedisse operam ne impune in agros eorum | 6.1 |
| populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et | |
| propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Mace- | |
| donum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali | |
| et Carthaginiensibus auxilio. de his rebus interrogati | 7.1 |
| Macedones cum perplexe responderent, neq<uaquam> ipsi | |
| mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem et si pergat | |
| propediem inuenturum; dupliciter ab eo foedus uiolatum | 8.1 |
| et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armis- | |
| que lacessiuerit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuuerit. | |
| et P. Scipionem recte atque ordine fecisse uideri et facere | 9.1 |
| quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes | |
| capti sint hostium numero in uinclis habeat, et M. Aurelium | 10.1 |
| e re publica facere gratumque id senatui esse quod socios | |
| populi Romani, quando iure foederis non possit, armis | |
| tueatur. | |
| cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati | 11.1 |
| Carthaginienses uocati. quorum aetatibus dignitatibusque | |
| conspectis—nam longe primi ciuitatis erant—tum pro se | |
| quisque dicere uere de pace agi. insignis tamen inter | 12.1 |
| ceteros Hasdrubal erat—Haedum populares cognomine | |
| appellabant—, pacis semper auctor aduersusque factioni Bar- | |
| cinae. eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in | 13.1 |
| paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. qui | 14.1 |
| cum uaria oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc | |
| quaedam fatendo ne impudenter certa negantibus difficilior | |
| uenia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut | |
| rebus secundis modeste ac moderate uterentur—si se atque | 15.1 |
| Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti uolu- | |
| issent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent; | |
| raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem | |
| dari; populum Romanum eo inuictum esse quod in secun- | 16.1 |
| dis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule miran- | |
| dum fuisse si aliter faceret; ex insolentia quibus noua bona | 17.1 |
| fortuna sit impotentes laetitiae insanire: populo Romano | |
| usitata ac prope iam obsoleta ex uictoria gaudia esse ac | |
| plus paene parcendo uictis quam uincendo imperium auxisse | |
| —ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex | 18.1 |
| quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: | |
| nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis | |
| superesse praeter Carthaginis moenia; his inclusos, non | 19.1 |
| terra non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque | |
| ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo | |
| nihil ulterius sit, saeuire populus Romanus uelit. cum | 20.1 |
| flecti misericordia patres appareret, senatorum unum in- | |
| festum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per | 21.1 |
| quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante ictum | |
| esset fefellissent. 'per eosdem', inquit Hasdrubal 'quoniam | |
| tam infesti sunt foedera uiolantibus.' |