| P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in prouincia | 30.41.1.1 |
| Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Ualerio Fal- | |
| toni duae legiones in Bruttiis quibus C. Liuius priore anno | |
| praefuerat decretae—P. Aelius [praetor] duas legiones in | 2.1 |
| Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in | |
| Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decerni- | |
| tur. M. Seruilio prioris anni consuli cum suis duabus item | 3.1 |
| legionibus in Etruria prorogatum imperium est. quod ad | 4.1 |
| Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium | |
| Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum | |
| tribunis agerent ut si iis uideretur plebem rogarent cui iube- | |
| rent in Hispania imperium esse; is ex duobus exercitibus | 5.1 |
| in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quin- | |
| decim cohortes socios Latini nominis, quibus prouinciam | |
| obtineret; ueteres milites L. Cornelius et L. Manlius in | |
| Italiam deportarent. consuli quinquaginta nauium classis | 6.1 |
| ex duabus classibus, Cn. Octaui quae in Africa esset, et P. | |
| Uilli quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas uellet | |
| naues deligeret. P. Scipio quadraginta naues longas quas | 7.1 |
| habuisset haberet; quibus si Cn. Octauium, sicut praefuis- | |
| set, praeesse uellet, Octauio pro praetore in eum annum | |
| imperium esset; si Laelium praeficeret, Octauius Romam | 8.1 |
| decederet reduceretque naues quibus consuli usus non esset. | |
| et M. Fabio in Sardiniam decem longae naues decretae. | |
| et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuor- | 9.1 |
| decim legionibus eo anno centum nauibus longis res publica | |
| administraretur. |