| legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum | 30.40.1.1 |
| uenissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est. | |
| ubi cum L. Ueturius Philo pugnatum cum Hannibale esse | 2.1 |
| suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri | |
| bello impositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit | 3.1 |
| Uerminam etiam Syphacis filium, quae parua bene gestae | |
| rei accessio erat, deuictum. in contionem inde prodire | |
| iussus gaudiumque id populo impertire. tum patefacta | 4.1 |
| gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in | |
| triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi | |
| regis—nam hi quoque uenerant—petentibus ut senatus sibi | |
| daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules | 5 |
| nouos iis senatum daturos esse. | |
| comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Lentu- | 5.1 |
| lus P. Aelius Paetus, praetores M. Iunius Pennus, cui sors | |
| urbana euenit—M. Ualerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo | |
| Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. de pro- | 6.1 |
| uinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi | |
| regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, | |
| alterius principium prospiciebant animis. | |
| Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat prouinciae | 7.1 |
| Africae, seu bellum foret facilem uictoriam, seu iam finire- | |
| tur finiti tanti belli se consule gloriam petens. negare | 8.1 |
| itaque prius quicquam agi passurum quam sibi prouincia | |
| Africa decreta esset, concedente collega, moderato uiro et | |
| prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeter- | |
| quam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. | 5 |
| Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis | 9.1 |
| rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio con- | |
| sule Cn. Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum | 10.1 |
| latum ad populum esse cuius uellent imperium in Africa | |
| esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id im- | |
| perium decreuisse. multis contentionibus et in senatu et ad | 11.1 |
| populum acta res postremo eo deducta est ut senatui per- | |
| mitterent. patres igitur iurati—ita enim conuenerat—cen- | 12.1 |
| suerunt uti consules prouincias inter se compararent sorti- | |
| renturue uter Italiam, uter classem nauium quinquaginta | |
| haberet; cui classis obuenisset in Siciliam nauigaret; si pax | 13.1 |
| cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam tra- | |
| iceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii | |
| terra rem gereret; si condiciones conuenirent pacis, tribuni | 14.1 |
| plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem | |
| iuberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus | |
| uictor ex Africa esset, deportare. si pacem per P. Scipio- | 15.1 |
| nem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne | |
| consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul cui | 16.1 |
| Italia euenisset duas legiones a M. Sextio praetore acciperet. |