| me quoque iuuat, uelut ipse in parte laboris ac periculi | 31.1.1.1 |
| fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri | 2.1 |
| ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis | |
| tanti operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in men- | 3.1 |
| tem uenit tres et sexaginta annos—tot enim sunt a primo | |
| Punico ad secundum bellum finitum—aeque multa uolumina | |
| occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenona- | 4.1 |
| ginta anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui | |
| primum bellum Carthaginiensibus intulit, iam prouideo | 5.1 |
| animo, uelut qui proximis litori uadis inducti mare pedibus | |
| ingrediuntur, quidquid progredior, in uastiorem me altitu- | |
| dinem ac uelut profundum inuehi et crescere paene opus, | |
| quod prima quaeque perficiendo minui uidebatur. | 5 |
| pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo | 6.1 |
| haudquaquam comparandum aut uirtute ducis aut militum | |
| robore, claritate regum antiquorum uetustaque fama gentis et | 7.1 |
| magnitudine imperii, quo multa quondam Europae, maiorem | |
| partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum | 8.1 |
| coeptum bellum aduersus Philippum decem ferme ante annis | |
| triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis | |
| fuissent causa. uacuos deinde pace Punica iam Romanos et | 9.1 |
| infensos Philippo cum ob infidam aduersus Aetolos aliosque | |
| regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia | 10.1 |
| nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Athenien- | |
| sium, quos agro peruastato in urbem compulerat, excitauerunt | |
| ad renouandum bellum. |