| sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati | 31.2.1.1 |
| uenerunt nuntiantes Asiae quoque ciuitates sollicitari. his | 2.1 |
| legationibus responsum est curae eam rem senatui fore; con- | |
| sultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in | |
| prouinciis erant, reiecta est. interim ad Ptolomaeum | 3.1 |
| Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero M. | |
| Aemilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent | |
| uictum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod | |
| in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, | 5 |
| in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum | 4.1 |
| aduersus Philippum suscepissent, pristinum animum erga | |
| populum Romanum conseruaret. | |
| eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset | 5.1 |
| a Boiis ante suum aduentum incursiones in agros sociorum | |
| factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scri- | |
| ptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, | 6.1 |
| C. Ampium praefectum socium hac tumultuaria manu per | |
| Umbriam qua tribum Sapiniam uocant agrum Boiorum | |
| inuadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. | |
| Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis | 7.1 |
| prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum | |
| satis idoneo loco ad demetenda frumenta—iam enim maturae | |
| erant segetes—profectus neque explorato circa nec stationi- | 8.1 |
| bus satis firmis quae armatae inermes atque operi intentos | |
| tutarentur positis, improuiso impetu Gallorum cum fru- | |
| mentatoribus est circumuentus. inde pauor fugaque etiam | 9.1 |
| armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes | |
| sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in | 10.1 |
| castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu militari | |
| proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad con- | |
| sulem per saltus prope inuios peruenere. qui nisi quod | 11.1 |
| populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus | |
| icit, nihil quod esset memorabile aliud in prouincia cum | |
| gessisset, Romam rediit. |