| exitu huius anni cum de agris ueterum militum relatum | 31.4.1.1 |
| esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum | |
| perfecissent, decreuerunt patres ut M. Iunius praetor ur- | 2.1 |
| banus, si ei uideretur, decemuiros agro Samniti Apuloque, | |
| quod eius publicum populi Romani esset, metiendo diuiden- | |
| doque crearet. creati P. Seruilius Q. Caecilius Metellus | 3.1 |
| C. et M. Seruilii—Geminis ambobus cognomen erat—L. et | |
| A. Hostilii Catones P. Uillius Tappulus M. Fuluius Flaccus | |
| P. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus. | |
| per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati con- | 4.1 |
| sules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. praetores exinde | |
| facti Q. Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fuluius Gillo | |
| C. Sergius Plautus. ludi Romani scaenici eo anno magnifice | 5.1 |
| apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Ualerio Flacco et | |
| L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique | 6.1 |
| uim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis | |
| aeris populo cum summa fide et gratia diuiserunt. et plebei | 7.1 |
| ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone | |
| et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat; | |
| et Iouis epulum fuit ludorum causa. |