| anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe con- | 31.5.1.1 |
| dita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum | |
| rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Car- | |
| thaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus | 2.1 |
| Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius | |
| consul rettulit senatusque decreuit uti consules maioribus | 3.1 |
| hostiis rem diuinam facerent quibus diis ipsis uideretur cum | |
| precatione ea, 'quod senatus populusque Romanus de re | 4.1 |
| publica deque ineundo nouo bello in animo haberet, ea res | |
| uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac | |
| feliciter eueniret'; secundum rem diuinam precationemque | |
| ut de re publica deque prouinciis senatum consulerent. per | 5.1 |
| eos dies opportune inritandis ad bellum animis et litterae ab | |
| M. Aurelio legato et M. Ualerio Laeuino propraetore allatae | |
| et Atheniensium noua legatio uenit quae regem adpropin- | 6.1 |
| quare finibus suis nuntiaret breuique non agros modo sed | |
| urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis | |
| auxilii foret. cum renuntiassent consules rem diuinam rite | 7.1 |
| peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respon- | |
| dere laetaque exta fuisse et prolationem finium uictoriamque | |
| et triumphum portendi, tum litterae Ualeri Aurelique lectae | |
| et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum | 8.1 |
| factum est ut sociis gratiae agerentur quod diu sollicitati ne | |
| obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo | 9.1 |
| tum responderi placere cum consules prouincias sortiti essent | |
| atque is consul cui Macedonia prouincia euenisset ad populum | |
| tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum. |