| P. Sulpicio prouincia Macedonia sorti euenit isque rogatio- | 31.6.1.1 |
| nem promulgauit, 'uellent iuberent Philippo regi Macedoni- | |
| busque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque | |
| inlata sociis populi Romani bellum indici.' alteri consulum | 2.1 |
| Aurelio Italia prouincia obtigit. praetores exinde sortiti | |
| sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius Gillo Siciliam, | |
| Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. | |
| rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus | 3.1 |
| ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et | |
| grauitate belli sua sponte homines taedio periculorum | |
| laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, uiam | 4.1 |
| antiquam criminandi patres ingressus, incusauerat bella ex | |
| bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. aegre eam rem | 5.1 |
| passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et | |
| consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi | |
| ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edo- | 6.1 |
| ceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset. |