| consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias | 31.7.1.1 |
| in suffragium mitteret, contione aduocata, 'ignorare' inquit | 2.1 |
| 'mihi uidemini, Quirites, non utrum bellum an pacem | |
| habeatis uos consuli—neque enim liberum id uobis Philippus | |
| permittet, qui terra marique ingens bellum molitur—sed | |
| utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in | 5 |
| Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante | 3.1 |
| alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim | |
| dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram im- | |
| plorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri | |
| Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam auersuri bellum | 5 |
| fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in | |
| Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc | 4.1 |
| ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum | |
| Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laeuino | |
| qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. | |
| et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia | 5.1 |
| haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, deuictis Cartha- | |
| giniensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis | 6.1 |
| Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, | |
| segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, | 7.1 |
| quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die | |
| quam ab Corintho soluerit naues, in Italiam perueniet. ne | 8.1 |
| aequaueritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Mace- | |
| donas: Pyrrho certe aequabitis. <aequabitis> dico? quantum | |
| uel uir uiro uel gens genti praestat. minima accessio semper | 9.1 |
| Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum | |
| totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non uetere | |
| fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc | 10.1 |
| comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis | |
| integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos | |
| Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen | |
| concussit et uictor prope ad ipsam urbem Romanam uenit. | 5 |
| nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem | 11.1 |
| Graeciam uocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed | |
| Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec | 12.1 |
| uos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut man- | |
| sura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. | |
| nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, | |
| ab nobis non deficient. si piguisset uos in Africam traicere, | 13.1 |
| hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes habere- | |
| tis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium | |
| urbes agrique ferro atque igni uastentur. experti iam sumus | 14.1 |
| foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite | |
| in suffragium bene iuuantibus diuis et quae patres censuerunt | |
| uos iubete. huius uobis sententiae non consul modo auctor | 15.1 |
| est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique | |
| ut hoc bellum mihi, senatui uobisque, sociis ac nomini Latino, | |
| classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eueniret, | |
| laeta omnia prosperaque portendere.' | 5 |