ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum
|
31.8.1.1
|
iusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus
|
2.1
|
consulto indicta est, obsecratique circa omnia puluinaria di
|
|
ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac
|
|
feliciter eueniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio,
|
3.1
|
bellum quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique
|
|
nuntiari iuberent an satis esset in finibus regni quod proxi-
|
|
mum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreuerunt
|
|
utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus per-
|
4.1
|
missum ut quem uideretur ex iis qui extra senatum essent
|
|
legatum mitteret ad bellum regi indicendum.
|
|
tum de exercitibus consulum praetorumque actum. con-
|
5.1
|
sules binas legiones scribere iussi, ueteres dimittere exercitus.
|
|
Sulpicio, cui nouum ac magni nominis bellum decretum erat,
|
6.1
|
permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa depor-
|
|
tasset uoluntarios, quos posset, duceret: inuitum ne quem
|
|
militem ueterem ducendi ius esset. praetoribus L. Furio
|
7.1
|
Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini
|
|
nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter
|
|
Bruttios prouinciam obtineret. Q. Fuluius Gillo ipse iussus
|
8.1
|
ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque
|
|
minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quin-
|
|
que milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii
|
|
Siciliae prouinciae esset. M. Ualerio Faltoni, qui praetor
|
9.1
|
priore anno Campaniam prouinciam habuerat, prorogatum
|
|
in annum imperium est, uti pro praetore in Sardiniam tra-
|
10.1
|
iceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium
|
|
nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent,
|
|
legeret. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae
|
11.1
|
si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici
|
|
belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex
|
|
legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.
|
|