| in ipso apparatu belli legati a rege Ptolomaeo uenerunt | 31.9.1.1 |
| qui nuntiarent Athenienses aduersus Philippum petisse ab | |
| rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi | 2.1 |
| ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum | |
| defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in | |
| Graeciam missurum esse; uel quieturum eum in regno, si | 3.1 |
| populo Romano socios defendere libeat, uel Romanos quie- | |
| scere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile | |
| aduersus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiae | 4.1 |
| regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo | |
| Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit in- | |
| dicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac | |
| fidelia suae rei publicae esse. munera deinde legatis in singulos | 5.1 |
| quinum milium aeris ex senatus consulto missa. | |
| cum dilectum consules haberent pararentque quae ad | |
| bellum opus essent, ciuitas religiosa in principiis maxime | |
| nouorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecra- | 6.1 |
| tione circa omnia puluinaria facta, ne quid praetermitteretur | |
| quod aliquando factum esset, ludos Ioui donumque uouere | |
| consulem cui prouincia Macedonia euenisset iussit. moram | 7.1 |
| uoto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negauit | |
| ex incerta pecunia uoueri debere, quia <ea> pecunia non posset | |
| in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia | |
| pecunia misceri: quod si factum esset, uotum rite solui non | 5 |
| posse. quamquam et res et auctor mouebat, tamen ad col- | 8.1 |
| legium pontificum referre consul iussus si posset recte uotum | |
| incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse ponti- | |
| fices decreuerunt. uouit in eadem uerba consul praeeunte | 9.1 |
| maximo pontifice quibus antea quinquennalia uota suscipi | |
| solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum | 10.1 |
| cum solueretur senatus censuisset ludos donaque facturum | |
| uouit. octiens ante ludi magni de certa pecunia uoti erant, | |
| hi primi de incerta. |