| omnium animis in bellum Macedonicum uersis repente, | 31.10.1.1 |
| nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama | |
| exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus | 2.1 |
| Iluatibusque et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno | |
| duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, | |
| Placentiam inuaserant; et direpta urbe ac per iram magna ex | 3.1 |
| parte incensa, uix duobus milibus hominum inter incendia | |
| ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam | |
| pergunt. uicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad | 4.1 |
| claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut | |
| obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque | |
| mitterent ad praetorem Romanum. L. Furius Purpurio tum | 5.1 |
| prouinciae praeerat, cetero ex senatus consulto exercitu | |
| dimisso praeter quinque milia socium ac Latini nominis; | |
| cum iis copiis in proxima regione prouinciae circa Ariminum | |
| substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu prouincia | 5 |
| esset: duarum coloniarum quae ingentem illam tempestatem | 6.1 |
| Punici belli subterfugissent alteram captam ac direptam ab | |
| hostibus, alteram oppugnari; nec in exercitu suo satis prae- | 7.1 |
| sidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia socium | |
| quadraginta milibus hostium—tot enim in armis esse— | |
| trucidanda obicere uelit et tanta sua clade iam inflatos | |
| excidio coloniae Romanae augeri hostium animos. | 5 |