his litteris recitatis decreuerunt ut C. Aurelius consul 31.11.1.1
exercitum, cui in Etruriam ad conueniendum diem edixerat,
Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per com- 2.1
modum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum
tumultum proficisceretur aut Q. Minucio praetori scriberet 3.1
ut, cum ad eum legiones ex Etruria uenissent, missis in uicem
earum quinque milibus sociorum quae interim Etruriae
praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam
obsidione. 5
legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem 4.1
Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Car-
thaginem ut nuntiarent ciuem eorum Hamilcarem relictum 5.1
in Gallia—haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis
postea exercitu—bellum contra foedus facere, exercitus Gal- 6.1
lorum Ligurumque exciuisse ad arma contra populum Ro-
manum; eum, si pax placeret, reuocandum illis et dedendum
populo Romano esse. simul nuntiare iussi perfugas sibi non 7.1
omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam Car-
thagini obuersari dici; quos comprehendi conquirique debere
ut sibi ex foedere restituantur. haec ad Carthaginienses 8.1
mandata. Masinissae gratulari iussi quod non patrium modo
reciperasset regnum sed parte florentissima Syphacis finium
adiecta etiam auxisset. nuntiare praeterea iussi bellum cum 9.1
rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis
iuuisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante 10.1
bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et
distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam tra-
iciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia Numi-
darum equitum. dona ampla data quae ferrent regi, uasa 11.1
aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum
eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella; iussique 12.1
polliceri, si quid ei<s> ad firmandum augendumque regnum
opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius
praestaturum.
Uerminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum 13.1
adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam
omnem in fraudem Carthaginiensium auertentes: et Masinis- 14.1
sam Romanis ex hoste amicum factum, Uerminam quoque
adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa
aut ab ullo alio uincatur; petere ut rex sociusque et amicus
ab senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem eius 15.1
Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi
Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae
bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius 16.1
petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et
amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se
regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos 17.1
Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut
Uerminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo
Romano permittendi: si quid ad eas addi, demi mutariue
uellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. legati cum iis 18.1
mandatis in Africam missi C. Terentius Uarro Sp. Lucretius
Cn. Octauius, quinqueremes singulis datae.