| litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minuci prae- | 31.12.1.1 |
| toris, cui Bruttii prouincia erat: pecuniam Locris ex Proser- | |
| pinae thesauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat | |
| facinus uestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari | 2.1 |
| ab sacrilegiis et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque | |
| noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere. C. | 3.1 |
| Aurelio consuli negotium datum ut ad praetorem in Bruttios | |
| scriberet: senatui placere quaestionem de expilatis thesauris | |
| eodem exemplo haberi quo M. Pomponius praetor triennio | |
| ante habuisset; quae inuenta pecunia esset, reponi; si quo | 4.1 |
| minus inuentum foret, expleri ac piacularia, si uideretur, | |
| sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandae | 5.1 |
| uiolationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus | |
| pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum arsisse | |
| adferebant, Priuerni sereno per diem totum rubrum solem | |
| fuisse, Lanuui i<n> templo Sospitae Iunonis nocte strepitum | 6.1 |
| ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus | |
| locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus | |
| an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo | |
| sexu inuentus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae | 7.1 |
| porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico | |
| eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia | 8.1 |
| errantisque in alienos fetus naturae uisa: ante omnia abomi- | |
| nati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut | |
| proxime C. Claudio M. Liuio consulibus deportatus similis | |
| prodigii fetus erat. nihilo minus decemuiros adire libros de | 9.1 |
| portento eo iusserunt. decemuiri ex libris res diuinas easdem | |
| quae proxime secundum id prodigium factae essent impera- | |
| runt. carmen praeterea ab ter nouenis uirginibus cani per | |
| urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri. ea uti | 10.1 |
| fierent C. Aurelius consul ex decemuirorum responso curauit. | |
| carmen, sicut patrum memoria Liuius, ita tum condidit | |
| P. Licinius Tegula. |