| expiatis omnibus religionibus—nam etiam Locris sacri- | 31.13.1.1 |
| legium peruestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex | |
| bonis noxiorum in thesauros reposita—cum consules in | |
| prouincias proficisci uellent, priuati frequentes, quibus ex | 2.1 |
| pecunia quam M. Ualerio M. Claudio consulibus mutuam | |
| dederant tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, | |
| quia consules, cum ad nouum bellum quod magna classe | 3.1 |
| magnisque exercitibus gerendum esset uix aerarium suffi- | |
| ceret, negauerant esse unde iis in praesentia solueretur. | |
| senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum | 4.1 |
| pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica | |
| uellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publica- | |
| tam pro beneficio tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? | |
| cum et priuati aequum postularent nec tamen soluendo aere | 5.1 |
| alieno res publica esset, quod medium inter aequum et utile | |
| erat decreuerunt, ut, quoniam magna pars eorum agros uolgo | 6.1 |
| uenales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici | |
| qui intra quinquagesimum lapidem esset copia iis fieret: con- | 7.1 |
| sules agrum aestimaturos et in iugera asses uectigal testandi | |
| causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum soluere | 8.1 |
| posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, re- | |
| stitueret agrum populo. laeti eam condicionem priuati | |
| accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte | 9.1 |
| pecuniae datus erat, appellatus. |